monumenta.ch > Hieronymus > bnfNAL1585.51 > sectio 9 > sectio 4 > bnf9389.332 > sectio 6 > sectio 22 > sectio 70 > sectio 16 > csg46.323 > uwbM.p.th.q.1a.165 > bavPal.lat.311.381 > bnf17226.132 > sectio 33 > sectio 33 > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Blesensis, Epistulae, 87, 11
Sane iuxta Ieremiae verbum, frons meretricis facta est ei, noluit erubescere , obduruit in malitia cor illius, et adhuc manus eius extenta. Domine Iesu Christe, qui es amator veritatis aut potius amor et veritas, quomodo diminutae sunt veritates a filiis hominum ? Corruerunt in plateis, dicit Isaias, veritas et iustitia . Et Osee: Non est veritas, non est misericordia in terra: Maledictum et mendacium inundaverunt, et sanguis sanguinem tetigit , ideo maledictus, qui confidit in homine : pravum enim est cor hominis et inscrutabile, et quis cognoscet illud?